O Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis aut decrescis;
vita detestabilis
Nunc obdurat et tunc curat
ludo mentis aciem
egestatem, potestatem
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis et inanis,
rota tu volubilis,
status malus, vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus et deffectus
semper in angaria.
Hac in hora sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem sternit fortem,
mecum omnes plangite!
Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis
quod sua michi munera
subtrahit rebellis.
Verum est, quod legitur,
fronte capillata,
sed plerumque sequitur
occasio calvata.
Verum est, quod legitur,
fronte capillata,
sed plerumque sequitur
occasio calvata.
In Fortune solio
sederam elatus,
prosperitatis vario
flora coronatus;
Quicquid enim florui
felix et beatus,
nunc a summo corrui
gloria privatus.
Quicquid enim florui
felix et beatus,
nunc a summo corrui
gloria privatus.
Fortune rota volvitur:
descendo minoratus;
alter in altum tollitur;
nimis exaltatus
Rex sedet in vertice
caveat ruinam!
nam sub axe legimus
Hecubam reginam.
Rex sedet in vertice
caveat ruinam!
nam sub axe legimus
Hecubam reginam.
Veris leta facies
mundo propinatur,
hiemalis acies
victa iam fugatur,
in vestitu vario
Flora principatur,
nemorum dulcisono
que cantu celebratur.
Ah!
Flore fusus gremio
Phebus novo more
risum dat, hoc vario
iam stipate flore.
Zephyrus nectareo
spirans in odore.
Certatim pro bravio
curramus in amore.
Ah!
Cytharizat cantico
dulcis Philomena,
flore rident vario
prata iam serena,
salit cetus avium
silve per amena,
chorus promit virginum
iam gaudia millena.
Ah!
Omnia sol temperat purus et subtilis,
novo mundo reserat facies Aprilis,
ad amorem properat animus herilis
et iocundis imperat deus puerilis.
Rerum tanta novitas in solemni vere
et veris auctoritas jubet nos gaudere;
vias prebet solitas, et in tuo vere
fides est et probitas tuum retinere.
Ama me fideliter, fidem meam noto:
de corde totaliter et ex mente tota
sum presentialiter absens in remota,
quisquis amat taliter, volvitur in rota.
Ecce gratum
Ecce gratum
et optatum ver reducit gaudia,
Ecce gratum
et optatum ver reducit gaudia,
purpuratum floret pratum,
Sol serenat omnia.
Iam am cedant tristia!
Iam am cedant tristia!
Estas redit, nunc recedit
Hyemis sevitia.
Ah!
Iam liquescit
Iam liquescit et decrescit
grando, nix et cetera,
Iam liquescit et decrescit
grando, nix et cetera,
bruma fugit, et iam sugit
Ver estatis ubera;
illi mens est misera, qui nec vivit, | nec lascivit
illi mens est misera, qui nec vivit, | nec lascivit
qui nec vivit, nec lascivit
sub Estatis dextera
Ah!
Gloriantur
Gloriantur te letantur
in melle dulcedinis,
Gloriantur te letantur
in melle dulcedinis,
qui conantur, ut utantur
premio Cupidinis:
simus jussu Cypridis gloriantes | et letantes pares esse Paridis.
simus jussu Cypridis gloriantes | et letantes pares esse Paridis.
simus jussu Cypridis gloriantes et letantes
pares esse Paridis.
Floret silva nobilis
Floret silva nobilis
et floribus,. et floribus, et floribus,
Et ...
et foliis
et foliis, et foliis, et foliis
Ubi est antiquus
Ubi est antiquus meus amicus?
Ubi est antiquus
Ubi est antiquus meus amicus?
Ah!
Hinc equitavit,
Hinc equitavit,
O wi...
O wi...
eia, quis me amabit?
Ah!
Floret silva undique,
Floret silva undique,
nach mime gesellen ist mir| nach mime gesellen ist mir
nach mime gesellen ist mir
ist mir
ist mir we.
Gruonet der walt
allenthalben
wa ist min geselle
alse lange?
Ah!
Der ist geriten
hinnen, hinnen
o wi, o wi,
wer sol mich minnen?
Ah!
Chramer, gip die varwe mir,
die min wengel roete,
damit ich die jungen man
an ir dank der minnenliebe noete.
Seht mich an, jungen man!
lat mich iu gevallen!
Seht mich an, jungen man!
lat mich iu gevallen!
Minnet, tugentliche man,
minnecliche frouwen!
minne tuot iu hoch gemuot
unde lat iuch in hohlen eren schouwen.
Seht mich an, jungen man!
lat mich iu gevallen!
Seht mich an, jungen man!
lat mich iu gevallen!
Wol dir, werit, das du bist
also freuden riche!
ich wil dir sin undertan
durch din liebe immer sicherliche.
Seht mich an, jungen man!
lat mich iu gevallen!
Seht mich an jungen man!
lat mich iu gevallen!
Swaz hie gat umbe | Swaz hie gat umbe
daz sint alles megede, | daz sint alles megede,
die wellent an man | die wellent an man
allen disen, allen disen, allen disen
allen disen sumer gan!
Ah! Sla!
Chume, chum geselle min,
ih enbite harte din,
ih enbite harte din,
chume, chum geselle min.
Suzer rosenvarwer munt,
chum unde mache mich gesunt,
chum unde mache mich gesunt,
suzer rosenvarwer munt.
Swaz hie gat umbe | Swaz hie gat umbe
daz sint alles megede, | daz sint alles megede,
die wellent an man | die wellent an man
allen disen, allen disen, allen disen
allen disen sumer gan!
Ah! Sla!
Were div werlt alle min
von dem mere unze an den Rin
des volt ih mih darben,
des volt ih mih darben,
daz diu chünegin von Engellant
von Engellant
lege ...
an minen armen.
Hei!
Estatus interius ira vehementi in amaritudine | loquor mee menti:
factus de materia, cinis elementi
similis sum folio, de quo ludunt venti.
Cum sit enim proprium viro sapienti | supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti, sub eudem tramite nunquam permanenti.
Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis;
non me tenent vincula,
non me tenet clavis,
quero mihi similes
et adiungor pravis.
Mihi cordis gravitas res videtur gravis;
iocis est amabilis dulciorque favis;
quicquid Venus imperat,
labor est suavis,
que nunquam in cordibus
habitat ignavis.
Via lata gradior more iuventutis
inplicor et vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus
magis quam salutis,
mortuus in anima
curam gero cutis.
Olim
lacus colueram,
olim
pulcher extiteram,
dum cignus.
ego
fueram
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!
Girat,
regirat garcifer;
me rogus urit
fortiter;
propinat me nunc
dapifer.
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!
Nunc in scutella iaceo,
et
volitare
nequeo
dentes frendentes
video:
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!
Ego
Ego
Ego sum abbas, sum abbas
Ego sum abbas Cucaniensis
et consilium meum est cum bibulis,
et in secta Decii voluntas mea est,
et qui mane me quesierit in taberna,
post vesperam nudus egredietur,
et sic denudatus veste
et sic denudatus veste clamabit:
Wafna!
Wafna!
Wafna!
Wafna!
quid fecisti sors turpissima?
Wafna! Wafna! Wafna!
Nostre vite gaudia
abstulisti omnia!
Wafna! Wafna! Wafna!
Haha!
In taberna quando sumus | non curamus quit sit humus,
sed ad ludum properamus, | cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna, | ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur.
hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur.
Quidam ludunt, quidam bibunt, | quidam indiscrete vivunt.
Sed in ludo qui morantur, | ex his quidam denudantur
quidam ibi vestiuntur, | quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem | sed pro Baccho mittunt sortem.
Ibi nullus timet mortem | sed pro Baccho mittunt sortem.
Primo pro nummata vini,
ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis, | post hec bibunt pro captivis,
quater pro Christianis cunctis, | quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.
Octies pro fratribus perversis,
nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus, | undecies pro discordantibus,
duodecies pro penitentibus, | tredecies pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.
Bibit hera, bibit herus | bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa, | bibit servus, cum ancilla,
bibit velox, bibit piger, | bibit albus, bibit niger,
bibit constants, bibit vagus, | bibit rudis, bibit magus.
Bibit pauper et egrotus, | bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus, | bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater, | bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille | bibunt centum, bibunt mille.
Parum sexcente nummate durant,
cum immoderate
bibunt omnes sine meta.
Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes,
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt confundantur
et cum iustis non scribantur.
Io, io, io...!
Io!
Amor volat undique,
captus est libidine.
Iuvenes, iuvencule
coniunguntur merito.
Siqua sine socio,
caret omni gaudio;
tenet noctis infima
sub intimo
cordis in custodia:
fit res amarissima.
Dies, nox et omnia
michi sunt contraria;
virginum colloquia
me fay planszer,
oy suvenz suspirer,
plu me fay
temer.
O sodales, ludite,
vos qui scitis dicite
michi mesto parcite,
grand
ey dolur
attamen consulite
per voster
honur.
Tua pulchra facies
me fey planszer milies,
pectus habet glacies.
A remender
statim vivus fierem
per un baser.
Stetit puella
rufa tunica;
si quis eam tetigit,
tunica crepuit.
Eia!
Eia! Eia!
Eia!
Stetit puella
tamquam rosula;
facie splenduit,
os eius fioruit.
Eia!
Eia! Eia!
Eia!
Circa mea pectora
multa sunt suspiria
de tua pulchritudine, que me ledunt misere.
Ah!
Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet.
Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet.
Min geselle chumet niet.| Min geselle chumet niet.
Chumet niet, chumet niet, chumet niet…
Tui lucent oculi
sicut solis radii,
sicut splendor fulguris | lucem donat tenebris.
Ah!
Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet.
Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet.
Min geselle chumet niet.| Min geselle chumet niet.
Chumet niet, chumet niet, chumet niet…
Vellet deus, vellent dii
quod mente proposui:
ut eius virginea reserassem vincula.
Ah!
Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet.
Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet.
Min geselle chumet niet.| Min geselle chumet niet.
Chumet niet, chumet niet, chumet niet…
Si puer cum puellula | moraretur in cellula,
felix coniunctio.
Si puer cum puellula | moraretur in cellula,
felix coniunctio.
Amore suscrescente pariter e medio
Amore suscrescente pariter e medio
avulso procul tedio,
fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labii.
Si puer cum puellula | moraretur in cellula,
felix coniunctio.
Veni, veni, venias.
Veni, veni, venias,
Ne me facias, ne me facias, ne me mori facias
Ne me mori facias
hyrca, hyrca, hyrca, hyrca, | nazaza, trillirivos...
Pulchra tibi facies, nazaza| oculorum acies, nazaza!
capillorum series, nazaza! | O quam clara species, nazaza!
Rosa rubicundior, nazaza! | Lilio candidior, nazaza!
Omnibus formosior, nazaza ! | Semper, semper in te
glorior! Nazaza! Nazaza! Nazaza!
In trutina
mentis dubia
fluctuant
contraria
lascivus
amor
et pudicitia.
Sed eligo
quod video,
collum iugo
prebeo:
ad
iugum tamen
suave
suave transeo.
Tempus est iocundum, o virgines,
modo congaudete vos iuvenes! vos iuvenes!
Oh, oh, oh, totus floreo,
iam amore virginali totus ardeo,
novus, novus amor est, quo pereo.
Mea me confortat
Promissio, mea me deportat
Oh, oh, oh, totus floreo,
iam amore virginali totus ardeo,
novus, novus amor est, quo pereo.
Tempore brumali vir patiens
animo vernali lasciviens.
Oh, oh, oh, totus floreo,
iam amore virginali totus ardeo,
novus, novus amor est, quo pereo.
Mea mecum ludit virginitas,
mea me detrudit simplicitas.
Oh, oh, oh, totus floreo,
iam amore virginali totus ardeo,
novus, novus amor est, quo pereo. cum gaudio,
Veni, domicella,
veni, veni, pulchra iam pereo.
Oh, oh, oh, totus floreo,
iam amore virginali totus ardeo,
novus, novus amor est, quo pereo.
Dulcissime,
Ah!
totam tibi
subdo me!
Ave formosissima,
gemma pretiosa,
ave decus virginum,
virgo gloriosa,
ave mundi luminar
ave mundi rosa,
Blanziflor et Helena
Blanziflor et Helena
Vênus, Vênus!
Venus generosa!
O Fortuna,
velut luna
statu variabilis,
semper crescis aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem, potestatem
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis et inanis,
rota tu volubilis,
status malus, vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus et defectus
semper in angaria.
Hac in hora sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem sternit fortem,
mecum omnes plangite!